<-  CARMINA CATVLLI - LATEIN  ->



Carmen 101 - ad inferias
MVLTAS per gentes et multa per aequora uectus
    aduenio has miseras, frater, ad inferias,
ut te postremo donarem munere mortis
    et mutam nequiquam alloquerer cinerem.
quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum.
    heu miser indigne frater adempte mihi,
nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
    tradita sunt tristi munere ad inferias,
accipe fraterno multum manantia fletu,
    atque in perpetuum, frater, aue atque uale.
 
Carmen 102 - ad Cornelium Nepotem
SI quicquam tacito commissum est fido ab amico,
    cuius sit penitus nota fides animi,
meque esse inuenies illorum iure sacratum,
    Corneli, et factum me esse puta Arpocratem.
 
Carmen 103 - ad Silonem
AVT sodes mihi redde decem sestertia, Silo,
    deinde esto quamuis saeuus et indomitus:
aut, si te nummi delectant, desine quaeso
    leno esse atque idem saeuus et indomitus.
 
Carmen 104
CREDIS me potuisse meae maledicere uitae,
    ambobus mihi quae carior est oculis?
non potui, nec, si possem, tam perdite amarem:
    sed tu cum Tappone omnia monstra facis.
 
Carmen 105 - ad Mentulam
MENTVLA conatur Pipleium scandere montem:
    Musae furcillis praecipitem eiciunt.
 
Carmen 106
CVM puero bello praeconem qui uidet esse,
    quid credat, nisi se uendere discupere?
 
Carmen 107 - ad Lesbiam
SI quicquam cupido optantique optigit umquam
    insperanti, hoc est gratum animo proprie.
quare hoc est gratum nobis quoque carius auro
    quod te restituis, Lesbia, mi cupido.
restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te
    nobis. o lucem candidiore nota!
quis me uno uiuit felicior aut magis hac est
    optandus uita dicere quis poterit?
 
Carmen 108 - ad Cominium
SI, Comini, populi arbitrio tua cana senectus
    spurcata impuris moribus intereat,
non equidem dubito quin primum inimica bonorum
    lingua exsecta auido sit data uulturio,
effossos oculos uoret atro gutture coruus,
    intestina canes, cetera membra lupi.
 
Carmen 109 - ad Lesbiam
IVCVNDVM, mea uita, mihi proponis amorem
    hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.
di magni, facite ut uere promittere possit,
    atque id sincere dicat et ex animo,
ut liceat nobis tota perducere uita
    aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.
 
Carmen 110 - ad Aufilenam
AVFILENA, bonae semper laudantur amicae:
    accipiunt pretium, quae facere instituunt.
tu, quod promisti, mihi quod mentita inimica es,
    quod nec das et fers saepe, facis facinus.
aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae,
    Aufillena, fuit: sed data corripere
fraudando officiis, plus quam meretricis auarae
    quae sese toto corpore prostituit.
 
Carmen 111 - ad Aufilenam
AVFILENA, uiro contentam uiuere solo,
    nuptarum laus ex laudibus eximiis:
sed cuiuis quamuis potius succumbere par est,
    quam matrem fratres efficere ex patruo...
 
Carmen 112 - ad Nasonem
MVLTVS homo es, Naso, neque tecum multus homo
        te scindat: Naso, multus es et pathicus.
 
Carmen 113 - ad Gaium Heluium Cinnam
CONSVLE Pompeio primum duo, Cinna, solebant
    Maeciliam: facto consule nunc iterum
manserunt duo, sed creuerunt milia in unum
    singula. fecundum semen adulterio.
 
Carmen 114 - ad Mentulam
FIRMANVS saltu non falso Mentula diues
    fertur, qui tot res in se habet egregias,
aucupium omne genus, piscis, prata, arua ferasque.
    nequiquam: fructus sumptibus exsuperat.
quare concedo sit diues, dum omnia desint.
    saltum laudemus, dum modo ipse egeat.
 
Carmen 115 - ad Mentulam
MENTVLA habet instar triginta iugera prati,
    quadraginta arui: cetera sunt maria.
cur non diuitiis Croesum superare potis sit,
    uno qui in saltu tot bona possideat,
prata arua ingentes siluas saltusque paludesque
    usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
omnia magna haec sunt, tamen ipsest maximus ultro,
    non homo, sed uero mentula magna minax.
 
Carmen 116 - ad Gellium
SAEPE tibi studioso animo uenante requirens
    carmina uti possem mittere Battiadae,
qui te lenirem nobis, neu conarere
    tela infesta    mittere in usque caput,
hunc uideo mihi nunc frustra sumptum esse laborem,
    Gelli, nec nostras hic ualuisse preces.
contra nos tela ista tua euitabimus amitha
    at fixus nostris tu dabis supplicium.
 
Fragmenta
Hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape,
qua domus tua Lampsaci est quaque ... Priape.
nam te praecipue in suis urbibus colit ora
Hellespontia, ceteris ostriosior oris.

de meo ligurrire libido est

at non effugies meos iambos

 


www.lateinseiten.de