<-  CARMINA CATVLLI - LATEIN  ->



Carmen 81 - ad Iuventium
NEMONE in tanto potuit populo esse, Iuuenti,
    bellus homo, quem tu diligere inciperes.
praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri
    hospes inaurata palladior statua,
qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobis
    audes, et nescis quod facinus facias?
 
Carmen 82 - ad Quintium
QVINTI, si tibi uis oculos debere Catullum
    aut aliud si quid carius est oculis,
eripere ei noli, multo quod carius illi
    est oculis seu quid carius est oculis.
 
Carmen 83 - ad Lesbiam
LESBIA mi praesente uiro mala plurima dicit:
    haec illi fatuo maxima laetitia est.
mule, nihil sentis? si nostri oblita taceret,
    sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,
    irata est. hoc est, uritur et loquitur.
 
Carmen 84 - ad Arrium
CHOMMODA dicebat, si quando commoda uellet
    dicere, et insidias Arrius hinsidias,
et tum mirifice sperabat se esse locutum,
    cum quantum poterat dixerat hinsidias.
credo, sic mater, sic liber auunculus eius.
    sic maternus auus dixerat atque auia.
hoc misso in Syriam requierant omnibus aures
    audibant eadem haec leniter et leuiter,
nec sibi postilla metuebant talia uerba,
    cum subito affertur nuntius horribilis,
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
    iam non Ionios esse sed Hionios.
 
Carmen 85
ODI et amo. quare id faciam, fortasse requiris.
    nescio, sed fieri sentio et excrucior.
 
Carmen 86 - ad Lesbiam
QVINTIA formosa est multis. mihi candida, longa,
    recta est: haec ego sic singula confiteor.
totum illud formosa nego: nam nulla uenustas,
    nulla in tam magno est corpore mica salis.
Lesbia formosa est, quae cum pulcerrima tota est,
    tum omnibus una omnis surripuit Veneres.
 
Carmen 87 - ad Lesbiam
NVLLA potest mulier tantum se dicere amatam
    uere, quantum a me Lesbia amata mea est.
nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta,
    quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
 
Carmen 88 - ad Gellium
VID facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore
    prurit, et abiectis peruigilat tunicis?
quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum?
    ecquid scis quantum suscipiat sceleris?
suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys
    nec genitor Nympharum abluit Oceanus:
nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra,
    non si demisso se ipse uoret capite.
 
Carmen 89 - ad Gellium
GELLIVS est tenuis: quid ni? cui tam bona mater
    tamque ualens uiuat tamque uenusta soror
tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis
    cognatis, quare is desinat esse macer?
qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est,
    quantumuis quare sit macer inuenies.
 
Carmen 90 - ad Gellium
NASCATVR magus ex Gelli matrisque nefando
    coniugio et discat Persicum aruspicium:
nam magus ex matre et gnato gignatur oportet,
    si uera est Persarum impia religio,
gratus ut accepto ueneretur carmine diuos
    omentum in flamma pingue liquefaciens.
 
Carmen 91 - ad Gellium
NON ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum
    in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore,
quod te cognossem bene constantemue putarem
    aut posse a turpi mentem inhibere probro;
sed neque quod matrem nec germanam esse uidebam
    hanc tibi, cuius me magnus edebat amor.
et quamuis tecum multo coniungerer usu,
    non satis id causae credideram esse tibi.
tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
    culpa est, in quacumque est aliquid sceleris.
 
Carmen 92 - ad Lesbiam
LESBIA mi dicit semper male nec tacet umquam
    de me: Lesbia me dispeream nisi amat.
quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
    assidue, uerum dispeream nisi amo.
 
Carmen 93 - ad Gaium Iulium Caesarem
NIL nimium studeo, Caesar, tibi uelle placere,
    nec scire utrum sis albus an ater homo.
 
Carmen 94 - ad Mentulam
MENTVLA moechatur. Moechatur mentula?    Certe.
    Hoc est quod dicunt: ipsa olera olla legit.
 
Carmen 95 - ad Gaium Heluium Cinnam
ZMYRNA mei Cinnae nonam post denique messem
    quam coepta est nonamque edita post hiemem,
milia cum interea quingenta Hortensius uno
*    *    *    *    *    *    *    *    
Zmyrna cauas Satrachi penitus mittetur ad undas,
    Zmyrnam cana diu saecula peruoluent.
at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam
    et laxas scombris saepe dabunt tunicas.
 
Carmen 95b
PARVA mei mihi sint cordi monimenta ...,
    at populus tumido gaudeat Antimacho.
 
Carmen 96 - ad Gaium Licinium Caluum
SI quicquam mutis gratum acceptumque sepulcris
    accidere a nostro, Calue, dolore potest,
quo desiderio ueteres renouamus amores
    atque olim missas flemus amicitias,
certe non tanto mors immatura dolori est
    Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.
 
Carmen 97 - ad Aemilium
NON (ita me di ament) quicquam referre putaui,
    utrumne os an culum olfacerem Aemilio.
nilo mundius hoc, nihiloque immundius illud,
    uerum etiam culus mundior et melior:
nam sine dentibus est. hic dentis sesquipedalis,
    gingiuas uero ploxeni habet ueteris,
praeterea rictum qualem diffissus in aestu
    meientis mulae cunnus habere solet.
hic futuit multas et se facit esse uenustum,
    et non pistrino traditur atque asino?
quem siqua attingit, non illam posse putemus
    aegroti culum lingere carnificis?
 
Carmen 98 - ad Victium
IN te, si in quemquam, dici pote, putide Victi,
    id quod uerbosis dicitur et fatuis.
ista cum lingua, si usus ueniat tibi, possis
    culos et crepidas lingere carpatinas.
si nos omnino uis omnes perdere, Victi,
    hiscas: omnino quod cupis efficies.
 
Carmen 99 - ad Iuventium
SVRRIPVI tibi, dum ludis, mellite Iuuenti,
    suauiolum dulci dulcius ambrosia.
uerum id non impune tuli: namque amplius horam
    suffixum in summa me memini esse cruce,
dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis
    tantillum uestrae demere saeuitiae.
nam simul id factum est, multis diluta labella
    guttis abstersisti omnibus articulis,
ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,
    tamquam commictae spurca saliua lupae.
praeterea infesto miserum me tradere amori
    non cessasti omnique excruciare modo,
ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud
    suauiolum tristi tristius elleboro.
quam quoniam poenam misero proponis amori,
    numquam iam posthac basia surripiam.
 
Carmen 100 - ad Marcum Caelium furum
CAELIVS Aufillenum et Quintius Aufillenam
    flos Veronensum depereunt iuuenum,
hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur, illud
    fraternum uere dulce sodalicium.
cui faueam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis
    perspecta ex igni est unica amicitia,
cum uesana meas torreret flamma medullas.
    sis felix, Caeli, sis in amore potens.

 


www.lateinseiten.de