<-  CARMINA CATVLLI - LATEIN  ->



Carmen 41 - ad Ameanam
AMEANA puella defututa
tota milia me decem poposcit,
ista turpiculo puella naso,
decoctoris amica Formiani.
propinqui, quibus est puella curae,
amicos medicosque conuocate:
non est sana puella, nec rogare
qualis sit solet aes imaginosum.
 
Carmen 42 - ad hendecasyllabos
ADESTE, hendecasyllabi, quot estis
omnes undique, quotquot estis omnes.
iocum me putat esse moecha turpis,
et negat mihi nostra reddituram
pugillaria, si pati potestis.
persequamur eam et reflagitemus.
quae sit, quaeritis? illa, quam uidetis
turpe incedere, mimice ac moleste
ridentem catuli ore Gallicani.
circumsistite eam, et reflagitate,
'moecha putida, redde codicillos,
redde putida moecha, codicillos!'
non assis facis? o lutum, lupanar,
aut si perditius potes quid esse.
sed non est tamen hoc satis putandum.
quod si non aliud potest ruborem
ferreo canis exprimamus ore.
conclamate iterum altiore uoce.
'moecha putide, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos!'
sed nil proficimus, nihil mouetur.
mutanda est ratio modusque uobis,
siquid proficere amplius potestis:
'pudica et proba, redde codicillos.'
 
Carmen 43 - ad Ameanam
SALVE, nec minimo puella naso
nec bello pede nec nigris ocellis
nec longis digitis nec ore sicco
nec sane nimis elegante lingua,
decoctoris amica Formiani.
ten prouincia narrat esse bellam?
tecum Lesbia nostra comparatur?
o saeclum insapiens et infacetum!
 
Carmen 44 - ad fundum
O FVNDE noster seu Sabine seu Tiburs
(nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
cordi Catullum laedere; at quibus cordi est,
quouis Sabinum pignore esse contendunt),
sed seu Sabine siue uerius Tiburs,
fui libenter in tua suburbana
uilla, malamque pectore expuli tussim,
non inmerenti quam mihi meus uenter,
dum sumptuosas appeto, dedit, cenas.
nam, Sestianus dum uolo esse conuiua,
orationem in Antium petitorem
plenam ueneni et pestilentiae legi.
hic me grauedo frigida et frequens tussis
quassauit usque, dum in tuum sinum fugi,
et me recuraui otioque et urtica.
quare refectus maximas tibi grates
ago, meum quod non es ulta peccatum.
nec deprecor iam, si nefaria scripta
Sesti recepso, quin grauedinem et tussim
non mihi, sed ipsi Sestio ferat frigus,
qui tunc uocat me, cum malum librum legi.
 
Carmen 45 - ad Septimium
ACMEN Septimius suos amores
tenens in gremio 'mea' inquit 'Acme,
ni te perdite amo atque amare porro
omnes sum assidue paratus annos,
quantum qui pote plurimum perire,
solus in Libya Indiaque tosta
caesio ueniam obuius leoni.'
hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante
dextra sternuit approbationem.
    at Acme leuiter caput reflectens
et dulcis pueri ebrios ocellos
illo purpureo ore suauiata,
'sic' inquit 'mea uita Septimille,
huic uni domino usque seruiamus,
ut multo mihi maior acriorque
ignis mollibus ardet in medullis.'
hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante
dextra sternuit approbationem.
    nunc ab auspicio bono profecti
mutuis animis amant amantur.
unam Septimius misellus Acmen
mauult quam Syrias Britanniasque:
uno in Septimio fidelis Acme
facit delicias libidinisque.
quis ullos homines beatiores
uidit, quis Venerem auspicatiorem?
 
Carmen 46
IAM uer egelidos refert tepores,
iam caeli furor aequinoctialis
iucundis Zephyri silescit aureis.
linquantur Phrygii, Catulle, campi
Nicaeaeque ager uber aestuosae:
ad claras Asiae uolemus urbes.
iam mens praetrepidans auet uagari,
iam laeti studio pedes uigescunt.
o dulces comitum ualete coetus,
longe quos simul a domo profectos
diuersae uarie uiae reportant.
 
Carmen 47 - ad Porcium et Socrationem
PORCI et Socration, duae sinistrae
Pisonis, scabies famesque mundi,
uos Veraniolo meo et Fabullo
uerpus praeposuit Priapus ille?
uos conuiuia lauta sumptuose
de die facitis, mei sodales
quaerunt in triuio uocationes?
 
Carmen 48 - ad Iuventium
MELLITOS oculos tuos, Iuuenti,
si quis me sinat usque basiare,
usque ad milia basiem trecenta
nec numquam uidear satur futurus,
non si densior aridis aristis
sit nostrae seges osculationis.
 
Carmen 49 - ad Marcum Tullium Ciceronem
DISERTISSIME Romuli nepotum,
quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
quotque post aliis erunt in annis,
gratias tibi maximas Catullus
agit pessimus omnium poeta,
tanto pessimus omnium poeta,
quanto tu optimus omnium patronus.
 
Carmen 50 - ad Lucinium
HESTERNO, Licini, die otiosi
multum lusimus in meis tabellis,
ut conuenerat esse delicatos:
scribens uersiculos uterque nostrum
ludebat numero modo hoc modo illoc,
reddens mutua per iocum atque uinum.
atque illinc abii tuo lepore
incensus, Licini, facetiisque,
ut nec me miserum cibus iuuaret
nec somnus tegeret quiete ocellos,
sed toto indomitus furore lecto
uersarer, cupiens uidere lucem,
ut tecum loquerer, simulque ut essem.
at defessa labore membra postquam
semimortua lectulo iacebant,
hoc, iucunde, tibi poema feci,
ex quo perspiceres meum dolorem.
nunc audax caue sis, precesque nostras,
oramus, caue despuas, ocelle,
ne poenas Nemesis reposcat a te.
est uehemens dea: laedere hanc caueto.
 
Carmen 51 - ad Lesbiam
ILLE mi par esse deo uidetur,
ille, si fas est, superare diuos,
qui sedens aduersus identidem te
    spectat et audit
dulce ridentem, misero quod omnis
eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
*    *    *    *    *    *    *    *    
lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte
tintinant aures, gemina et teguntur
    lumina nocte.
otium, Catulle, tibi molestum est:
otio exsultas nimiumque gestis:
otium et reges prius et beatas
    perdidit urbes.
 
Carmen 52 - in Novium
QVID est, Catulle? quid moraris emori?
sella in curuli struma Nonius sedet,
per consulatum peierat Vatinius:
quid est, Catulle? quid moraris emori?
 
Carmen 53 - ad Gaium Licinium Caluum
RISI nescio quem modo e corona,
qui, cum mirifice Vatiniana
meus crimina Caluos explicasset
admirans ait haec manusque tollens,
'di magni, salaputium disertum!'
 
Carmen 54 - de Octonis capite
OTHONIS caput oppido est pusillum,
et eri rustice semilauta crura,
subtile et leue peditum Libonis,
si non omnia, displicere uellem
tibi et Sufficio seni recocto...
irascere iterum meis iambis
inmerentibus, unice imperator.
 
Carmen 55 - ad Camerium
ORAMVS, si forte non molestum est,
demonstres ubi sint tuae tenebrae.
te Campo quaesiuimus minore,
te in Circo, te in omnibus libellis,
te in templo summi Iouis sacrato.
in Magni simul ambulatione
femellas omnes, amice, prendi,
quas uultu uidi tamen sereno.
auelte, sic ipse flagitabam,
Camerium mihi pessimae puellae.
quaedam inquit, nudum reduc...
'en hic in roseis latet papillis.'
sed te iam ferre Herculi labos est;
tanto te in fastu negas, amice.
dic nobis ubi sis futurus, ede
audacter, committe, crede luci.
nunc te lacteolae tenent puellae?
si linguam clauso tenes in ore,
fructus proicies amoris omnes.
uerbosa gaudet Venus loquella.
uel, si uis, licet obseres palatum,
dum uestri sim particeps amoris.
 
Carmen 56 - ad Catonem
O REM ridiculam, Cato, et iocosam,
dignamque auribus et tuo cachinno!
ride quidquid amas, Cato, Catullum:
res est ridicula et nimis iocosa.
deprendi modo pupulum puellae
trusantem; hunc ego, si placet Dionae,
protelo rigida mea cecidi.
 
Carmen 57 - ad Gaium Iulium Caesarem
PVLCRE conuenit improbis cinaedis,
Mamurrae pathicoque Caesarique.
nec mirum: maculae pares utrisque,
urbana altera et illa Formiana,
impressae resident nec eluentur:
morbosi pariter, gemelli utrique,
uno in lecticulo erudituli ambo,
non hic quam ille magis uorax adulter,
riuales socii puellularum.
pulcre conuenit improbis cinaedis.
 
Carmen 58a - ad Marcum Caelium Rufum
CAELI, Lesbia nostra, Lesbia illa.
illa Lesbia, quam Catullus unam
plus quam se atque suos amauit omnes,
nunc in quadriuiis et angiportis
glubit magnanimi Remi nepotes.
 
Carmen 58b - ad Camrium
NON custos si fingar ille Cretum,
non Ladas ego pinnipesue Perseus,
non si Pegaseo ferar uolatu,
non Rhesi niueae citaeque bigae;
adde huc plumipedas uolatilesque,
uentorumque simul require cursum,
quos iunctos, Cameri, mihi dicares:
defessus tamen omnibus medullis
et multis languoribus peresus
essem te mihi, amice, quaeritando.
 
Carmen 59 - in Rufum
BONONIENSIS Rufa Rufulum fellat,
uxor Meneni, saepe quam in sepulcretis
uidistis ipso rapere de rogo cenam,
cum deuolutum ex igne prosequens panem
ab semiraso tunderetur ustore.
 
Carmen 60
NVM te leaena montibus Libystinis
aut Scylla latrans infima inguinum parte
tam mente dura procreauit ac taetra,
ut supplicis uocem in nouissimo casu
contemptam haberes, a nimis fero corde?

 


www.lateinseiten.de