C. Iuli Caesaris Commentariorum de Bello Gallico Liber Quartus
[
1] Ea quae secuta est hieme, qui fuit annus Cn. Pompeio,
M. Crasso consulibus, Usipetes Germani et item Tencteri magna [cum]
multitudine hominum flumen Rhenum transierunt, non longe a mari, quo
Rhenus influit. Causa transeundi fuit quod ab Suebis complures
annos exagitati bello premebantur et agri cultura prohibebantur. Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium.
Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia
armatorum bellandi causa ex finibus educunt. Reliqui, qui domi
manserunt, se atque illos alunt; hi rursus in vicem anno post in
armis sunt, illi domi remanent. Sic neque agri cultura nec ratio
atque usus belli intermittitur. Sed privati ac separati agri apud eos
nihil est, neque longius anno remanere uno in loco colendi causa licet.
Neque multum frumento, sed maximam partem lacte atque pecore vivunt
multum sunt in venationibus; quae res et cibi genere et cotidiana
exercitatione et libertate vitae, quod a pueris nullo officio aut
disciplina adsuefacti nihil omnino contra voluntatem faciunt, et vires
alit et immani corporum magnitudine homines efficit. Atque in eam
se consuetudinem adduxerunt ut locis frigidissimis neque vestitus
praeter pelles habeant quicquam, quarum propter exiguitatem magna est
corporis pars aperta, et laventur in fluminibus.
[
2] Mercatoribus est aditus magis eo ut quae bello ceperint quibus
vendant habeant, quam quo ullam rem ad se importari desiderent.
Quin etiam iumentis, quibus maxime Galli delectantur quaeque impenso
parant pretio, Germani importatis non utuntur, sed quae sunt apud eos
nata, parva atque deformia, haec cotidiana exercitatione summi ut sint
laboris efficiunt. Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt
ac pedibus proeliantur, equos eodem remanere vestigio adsue fecerunt, ad
quos se celeriter, cum usus est, recipiunt: neque eorum moribus
turpius quicquam aut inertius habetur quam ephippiis uti. Itaque ad
quemvis numerum ephippiatorum equitum quamvis pauci adire audent.
Vinum omnino ad se importari non patiuntur, quod ea re ad laborem
ferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur.
[
3] Publice maximam putant esse laudem quam latissime a suis finibus
vacare agros: hac re significari magnum numerum civitatum suam vim
sustinere non posse. Itaque una ex parte a Suebis circiter milia
passuum C agri vacare dicuntur. Ad alteram partem succedunt Ubii,
quorum fuit civitas ampla atque florens, ut est captus Germanorum; ii
paulo, quamquam sunt eiusdem generis, sunt ceteris humaniores, propterea
quod Rhenum attingunt multum ad eos mercatores ventitant et ipsi propter
propinquitatem [quod] Gallicis sunt moribus adsuefacti. Hos cum
Suebi multis saepe bellis experti propter amplitudinem gravitatem
civitatis finibus expellere non potuissent, tamen vectigales sibi
fecerunt ac multo humiliores infirmiores redegerunt.
[
4] In eadem causa fuerunt Usipetes et Tencteri, quos supra diximus;
qui complures annos Sueborum vim sustinuerunt, ad extremum tamen
agris expulsi et multis locis Germaniae triennium vagati ad Rhenum
pervenerunt, quas regiones Menapii incolebant. Hi ad utramque ripam
fluminis agros, aedificia vicosque habebant; sed tantae
multitudinis adventu perterriti ex iis aedificiis quae trans flumen
habuerant demigraverant, et cis Rhenum dispositis praesidiis Germanos
transire prohibebant. Illi omnia experti, cum neque vi contendere
propter inopiam navium neque clam transire propter custodias Menapiorum
possent, reverti se in suas sedes regiones simulaverunt et tridui
viam progressi rursus reverterunt atque omni hoc itinere una nocte
equitatu confecto inscios inopinantes Menapios oppresserunt, qui de
Germanorum discessu per exploratores certiores facti sine metu trans
Rhenum in suos vicos remigraverant. His interfectis navibus eorum
occupatis, prius quam ea pars Menapiorum quae citra Rhenum erat certior
fieret, flumen transierunt atque omnibus eorum aedificiis occupatis
reliquam partem hiemis se eorum copiis aluerunt.
[
5] His de rebus Caesar certior factus et infirmitatem Gallorum
veritus, quod sunt in consiliis capiendis mobiles et novis plerumque
rebus student, nihil his committendum existimavit. Est enim hoc
Gallicae consuetudinis, uti et viatores etiam invitos consistere cogant
et quid quisque eorum de quaque re audierit aut cognoverit quaerant et
mercatores in oppidis vulgus circumsistat quibus ex regionibus veniant
quas ibi res cognoverint pronuntiare cogat. His rebus atque
auditionibus permoti de summis saepe rebus consula ineunt, quorum eos in
vestigio paenitere necesse est, cum incertis rumoribus serviant et pleri
ad voluntatem eorum ficta respondeant.
[
6] Qua consuetudine cognita Caesar, ne graviori bello, occurreret,
maturius quam consuerat ad exercitum proficiscitur. Eo cum
venisset, ea quas fore suspicatus erat facta cognovit: missas
legationes ab non nullis civitatibus ad Germanos invitatos eos uti ab
Rheno discederent: omnia quae[que] postulassent ab se fore parata.
Qua spe adducti Germani latius iam vagabantur et in fines Eburonum et
Condrusorum, qui sunt Treverorum clientes, pervenerant. Principibus
Gallice evocatis Caesar ea quae cognoverat dissimulanda sibi
existimavit, eorumque animis permulsis et confirmatis equitatu imperato
bellum cum Germanis gerere constituit.
[
7] Re frumentaria comparata equitibusque delectis iter in ea loca
facere coepit, quibus in locis esse Germanos audiebat. A quibus cum
paucorum dierum iter abesset, legati ab iis venerunt, quorum haec fuit
oratio: Germanos neque priores populo Romano bellum inferre neque
tamen recusare, si lacessantur, quin armis contendant, quod Germanorum
consuetudo [haec] sit a maioribus tradita, Quicumque bellum inferant,
resistere neque deprecari. Haec tamen dicere venisse invitos, eiectos
domo; si suam gratiam Romani velint, posse iis utiles esse amicos;
vel sibi agros attribuant vel patiantur eos tenere quos armis
possederint: sese unis Suebis concedere, quibus ne di quidem
immortales pares esse possint; reliquum quidem in terris esse neminem
quem non superare possint.
[
8] Ad haec Caesar quae visum est respondit; sed exitus fuit
orationis: sibi nullam cum iis amicitiam esse posse, si in Gallia
remanerent; neque verum esse, qui suos fines tueri non potuerint
alienos occupare; neque ullos in Gallia vacare agros qui dari tantae
praesertim multitudini sine iniuria possint; sed licere, si velint,
in Ubiorum finibus considere, quorum sint legati apud se et de Sueborum
iniuriis querantur et a se auxilium petant: hoc se Ubiis imperaturus.
[
9] Legati haec se ad suos relaturos dixerunt et re deliberata post
diem tertium ad Caesarem reversuros: interea ne propius se castra
moveret petierunt. Ne id quidem Caesar ab se impetrari posse dixit.
Cognoverat enim magnam partem equitatus ab iis aliquot diebus ante
praedandi frumentandi causa ad Ambivaritos trans Mosam missam: hos
expectari equites atque eius rei causa moram interponi arbitrabatur.
[
10] [Mosa profluit ex monte Vosego, qui est in finibus Lingonum, et
parte quadam ex Rheno recepta, quae appellatur Vacalus insulam efficit
Batavorum, in Oceanum influit neque longius ab Oceano milibus
passuum LXXX in Rhenum influit. Rhenus autem oritur ex Lepontiis, qui
Alpes incolunt, et longo spatio per fines Nantuatium, Helvetiorum,
Sequanorum, Mediomatricorum, Tribocorum, Treverorum citatus fertur et,
ubi Oceano adpropinquavit, in plures diffluit partes multis
ingentibus insulis effectis, quarum pars magna a feris barbaris
nationibus incolitur, ex quibus sunt qui piscibus atque ovis avium
vivere existimantur, multis capitibus in Oceanum influit.]
[
11] Caesar cum ab hoste non amplius passuum XII: milibus abesset, ut
erat constitutum, ad eum legati revertuntur; qui in itinere congressi
magnopere ne longius progrederetur orabant. Cum id non
impetrassent, petebant uti ad eos [equites] qui agmen antecessissent
praemitteret eos pugna prohiberet, sibique ut potestatem faceret in
Ubios legatos mittendi; quorum si principes ac senatus sibi iure
iurando fidem fecisset, ea condicione quae a Caesare ferretur se usuros
ostendebant: ad has res conficiendas sibi tridui spatium daret.
Haec omnia Caesar eodem illo pertinere arbitrabatur ut tridui mora
interposita equites eorum qui abessent reverterentur; tamen sese non
longius milibus passuum IIII aquationis causa processurum eo die dixit:
huc postero die quam frequentissimi convenirent, ut de eorum
postulatis cognosceret. Interim ad praefectos, qui cum omni
equitatu antecesserant, mittit qui nuntiarent ne hostes proelio
lacesserent, et si ipsi lacesserentur, sustinerent quoad ipse cum
exercitu propius accessisset.
[
12] At hostes, ubi primum nostros equites conspexerunt, quorum erat V
milium numerus, cum ipsi non amplius DCCC equites haberent, quod ii qui
frumentandi causa erant trans Mosam profecti nondum redierant, nihil
timentibus nostris, quod legati eorum paulo ante a Caesare discesserant
atque is dies indutiis erat ab his petitus, impetu facto celeriter
nostros perturbaverunt; rursus his resistentibus consuetudine sua
ad pedes desiluerunt subfossis equis compluribus nostris deiectis
reliquos in fugam coniecerunt atque ita perterritos egerunt ut non prius
fuga desisterent quam in conspectum agminis nostri venissent. In eo
proelio ex equitibus nostris interficiuntur IIII et LXX, in his vir
fortissimus Piso Aquitanus, amplissimo genere natus, cuius avus in
civitate sua regnum obtinuerat amicus a senatu nostro appellatus.
Hic cum fratri intercluso ab hostibus auxilium ferret, illum ex periculo
eripuit, ipse equo vulnerato deiectus, quoad potuit, fortissime
restitit; cum circumventus multis vulneribus acceptis cecidisset
atque id frater, qui iam proelio excesserat, procul animadvertisset,
incitato equo se hostibus obtulit atque interfectus est.
[
13] Hoc facto proelio Caesar neque iam sibi legatos audiendos neque
condiciones accipiendas arbitrabatur ab iis qui per dolum atque insidias
petita pace ultro bellum intulissent; expectare vero dum hostium
copiae augerentur equitatus reverteretur summae dementiae esse
iudicabat, et cognita Gallorum infirmitate quantum iam apud eos
hostes uno proelio auctoritatis essent consecuti sentiebat; quibus ad
consilia capienda nihil spatii dandum existimabat. His constitutis
rebus et consilio cum legatis et quaestore communicato, ne quem diem
pugnae praetermitteret, oportunissima res accidit, quod postridie eius
diei mane eadem et perfidia et simulatione usi Germani frequentes,
omnibus principibus maioribusque natu adhibitis, ad eum in castra
venerunt, simul, ut dicebatur, sui purgandi causa, quod contra
atque esset dictum et ipsi petissent, proelium pridie commisissent,
simul ut, si quid possent, de indutiis fallendo impetrarent. Quos
sibi Caesar oblatos gavisus illos retineri iussit; ipse omnes copias
castris D eduxit equitatumque, quod recenti proelio perterritum esse
existimabat, agmen subsequi iussit.
[
14] Acie triplici instituta et celeriter VIII milium itinere confecto,
prius ad hostium castra pervenit quam quid ageretur Germani sentire
possent. Qui omnibus rebus subito perterriti et celeritate
adventus nostri et discessu suorum, neque consilii habendi neque arma
capiendi spatio dato perturbantur, copiasne adversus hostem ducere an
castra defendere an fuga salutem petere praestaret. Quorum timor
cum fremitu et concursu significaretur, milites nostri pristini diei
perfidia incitati in castra inruperunt. Quo loco qui celeriter
arma capere potuerunt paulisper nostris restiterunt atque inter carros
impedimenta proelium commiserunt; at reliqua multitudo puerorum
mulierum (nam eum omnibus suis domo excesserant Rhenum transierant)
passim fugere coepit, ad quos consectandos Caesar equitatum misit.
[
15] Germani post tergum clamore audito, eum suos interfiei viderent,
armis abiectis signis militaribus relictis se ex castris eiecerunt,
et eum ad confluentem Mosae et Rheni pervenissent, reliqua fuga
desperata, magno numero interfecto, reliqui se in flumen
praecipitaverunt atque ibi timore, lassitudine, vi fluminis oppressi
perierunt. Nostri ad unum omnes incolumes, perpaucis vulneratis, ex
tanti belli timore, cum hostium numerus capitum CCCCXXX milium fuisset,
se in castra receperunt. Caesar iis quos in castris retinuerat
discedendi potestatem fecit. Illi supplicia cruciatusque Gallorum
veriti, quorum agros vexaverant, remanere se apud eum velle dixerunt.
His Caesar libertatem concessit.
[
16] Germanico bello confecto multis de causis Caesar statuit sibi
Rhenum esse transeundum; quarum illa fuit iustissima quod, cum videret
Germanos tam facile impelli ut in Galliam venirent, suis quoque rebus
eos timere voluit, cum intellegerent et posse et audere populi Romani
exercitum Rhenum transire. Accessit etiam quod illa pars equitatus
Usipetum et Tencterorum, quam supra commemoravi praedandi frumentandi
causa Mosam transisse neque proelio interfuisse, post fugam suorum se
trans Rhenum in fines Sugambrorum receperat seque cum his coniunxerat.
Ad quos cum Caesar nuntios misisset, qui postularent eos qui sibi
Galliae bellum intulissent sibi dederent, responderunt: populi
Romani imperium Rhenum finire; si se invito Germanos in Galliam transire
non aequum existimaret, cur sui quicquam esse imperii aut potestatis
trans Rhenum postularet? Ubii autem, qui uni ex Transrhenanis ad
Caesarem legatos miserant, amicitiam fecerant, obsides dederant,
magnopere orabant ut sibi auxilium ferret, quod graviter ab Suebis
premerentur; vel, si id facere occupationibus rei publicae
prohiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret: id sibi
ad auxilium spemque reliqui temporis satis futurum.
Tantum esse nomen atque opinionem eius exercitus Ariovisto pulso et
hoc novissimo proelio facto etiam ad ultimas Germanorum nationes, uti
opinione et amicitia populi Romani tuti esse possint. Navium
magnam copiam ad transportandum exercitum pollicebantur.
[
17] Caesar his de causis quas commemoravi Rhenum transire decrevat;
sed navibus transire neque satis tutum esse arbitrabatur neque suae
neque populi Romani dignitatis esse statuebat. Itaque, etsi summa
difficultas faciendi pontis proponebatur propter latitudinem,
rapiditatem altitudinemque fluminis, tamen id sibi contendendum aut
aliter non traducendum exercitum existimabat. Rationem pontis hanc
instituit. Tigna bina sesquipedalia. paulum ab imo praeacuta dimensa ad
altitudinem fluminis intervallo pedum duorum inter se iungebat.
Haec cum machinationibus immissa in flumen defixerat fistucisque
adegerat, non sublicae modo derecte ad perpendiculum, sed prone ac
fastigate, ut secundum naturam fluminis procumberent, iis item
contraria duo ad eundem modum iuncta intervallo pedum quadragenum ab
inferiore parte contra vim atque impetu fluminis conversa statuebat.
Haec utraque insuper bipedalibus trabibus immissis, quantum eorum
tignorum iunctura distabat, binis utrimque fibulis ab extrema parte
distinebantur; quibus disclusis atque in contrariam partem
revinctis, tanta erat operis firmitudo atque ea rerum natura ut, quo
maior vis aquae se incitavisset, hoc artius inligata tenerentur.
Haec derecta materia iniecta contexebantur ac longuriis cratibusque
consternebantur; ac nihilo setius sublicae et ad inferiorem partem
fluminis oblique agebantur, quae pro ariete subiectae et cum omni opere
coniunctae vim fluminis exciperent, et aliae item supra pontem
mediocri spatio, ut, si arborum trunci sive naves deiciendi operis causa
essent a barbaris missae, his defensoribus earum rerum vis minueretur
neu ponti nocerent.
[
18] Diebus X, quibus materia coepta erat comportari, omni opere
effecto exercitus traducitur. Caesar ad utramque partem pontis
firmo praesidio relicto in fines Sugambrorum contendit. Interim a
compluribus civitatibus ad eum legati veniunt; quibus pacem atque
amicitiam petentibus liberaliter respondet obsidesque ad se adduci
iubet. At Sugambri, ex eo tempore quo pons institui coeptus est
fuga comparata, hortantibus iis quos ex Tencteris atque Usipetibus apud
se habebant, finibus suis excesserant suaque omnia exportaverant seque
in solitudinem ac silvas abdiderant.
[
19] Caesar paucos dies in eorum finibus moratus, omnibus vicis
aedificiisque incensis frumentisque succisis, se in fines Ubiorum
recepit atque his auxilium suum pollicitus, si a Suebis premerentur,
haec ab iis cognovit: Suebos, postea quam per exploratores pontem
fieri comperissent, more suo concilio habito nuntios in omnes partes
dimisisse, uti de oppidis demigrarent, liberos, uxores suaque omnia in
silvis deponerent atque omnes qui arma ferre possent unum in locum
convenirent. Hunc esse delectum medium fere regionum earum quas
Suebi obtinerent; hic Romanorum adventum expectare atque ibi decertare
constituisse. Quod ubi Caesar comperit, omnibus iis rebus
confectis, quarum rerum causa exercitum traducere constituerat, ut
Germanis metum iniceret, ut Sugambros ulcisceretur, ut Ubios obsidione
liberaret, diebus omnino XVIII trans Rhenum consumptis, satis et ad
laudem et ad utilitatem profectum arbitratus se in Galliam recepit
pontemque rescidit.
[
20] Exigua parte aestatis reliqua Caesar, etsi in his locis, quod
omnis Gallia ad septentriones vergit, maturae sunt hiemes, tamen in
Britanniam proficisci contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis
hostibus nostris inde subministrata auxilia intellegebat, et si
tempus anni ad bellum gerendum deficeret, tamen magno sibi usui fore
arbitrabatur, si modo insulam adiisset, genus hominum perspexisset,
loca, portus, aditus cognovisset; quae omnia fere Gallis erant
incognita. Neque enim temere praeter mercatores illo adit quisquam,
neque his ipsis quicquam praeter oram maritimam atque eas regiones quae
sunt contra Galliam notum est. Itaque vocatis ad se undique
mercatoribus, neque quanta esset insulae magnitudo neque quae aut
quantae nationes incolerent, neque quem usum belli haberent aut quibus
institutis uterentur, neque qui essent ad maiorem navium multitudinem
idonei portus reperire poterat.
[
21] Ad haec cognoscenda, prius quam periculum faceret, idoneum esse
arbitratus C. Volusenum cum navi longa praemittit. Huic mandat ut
exploratis omnibus rebus ad se quam primum revertatur. Ipse cum
omnibus copiis in Morinos proficiscitur, quod inde erat brevissimus in
Britanniam traiectus. Huc naves undique ex finitimis regionibus et
quam superiore aestate ad Veneticum bellum fecerat classem iubet
convenire. Interim, consilio eius cognito et per mercatores perlato ad
Britannos, a compluribus insulae civitatibus ad eum legati veniunt, qui
polliceantur obsides dare atque imperio populi Romani obtemperare.
Quibus auditis, liberaliter pollicitus hortatusque ut in ea sententia
permanerent, eos domum remittit et cum iis una Commium, quem ipse
Atrebatibus superatis regem ibi constituerat, cuius et virtutem et
consilium probabat et quem sibi fidelem esse arbitrabatur cuiusque
auctoritas in his regionibus magni habebatur, mittit. Huic imperat
quas possit adeat civitates horteturque ut populi Romani fidem sequantur
seque celeriter eo venturum nuntiet. Volusenus perspectis
regionibus omnibus quantum ei facultatis dari potuit, qui navi egredi ac
se barbaris committere non auderet, V. die ad Caesarem revertitur
quaeque ibi perspexisset renuntiat.
[
22] Dum in his locis Caesar navium parandarum causa moratur, ex magna
parte Morinorum ad eum legati venerunt, qui se de superioris temporis
consilio excusarent, quod homines barbari et nostrae consuetudinis
imperiti bellum populo Romano fecissent, seque ea quae imperasset
facturos pollicerentur. Hoc sibi Caesar satis oportune accidisse
arbitratus, quod neque post tergum hostem relinquere volebat neque belli
gerendi propter anni tempus facultatem habebat neque has tantularum
rerum occupationes Britanniae anteponendas iudicabat, magnum iis numerum
obsidum imperat. Quibus adductis eos in fidem recipit. Navibus
circiter LXXX onerariis coactis contractisque, quot satis esse ad duas
transportandas legiones existimabat, quod praeterea navium longarum
habebat quaestori, legatis praefectisque distribuit. Huc accedebant
XVIII onerariae naves, quae ex eo loco a milibus passuum VIII vento
tenebantur quo minus in eundem portum venire possent: has equitibus
tribuit. Reliquum exercitum Q. Titurio Sabino et L. Aurunculeio
Cottae legatis in Menapios atque in eos pagos Morinorum a quibus ad eum
legati non venerant ducendum dedit. P. Sulpicium Rufum legatum cum
eo praesidio quod satis esse arbitrabatur portum tenere iussit.
[
23] His constitutis rebus, nactus idoneam ad navigandum tempestatem
III. fere vigilia solvit equitesque in ulteriorem portum progredi et
naves conscendere et se sequi iussit. A quibus cum paulo tardius
esset administratum, ipse hora diei circiter IIII. cum primis navibus
Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositas hostium
copias armatas conspexit. Cuius loci haec erat natura atque ita
montibus angustis mare continebatur, uti ex locis superioribus in litus
telum adigi posset. Hunc ad egrediendum nequaquam idoneum locum
arbitratus, dum reliquae naves eo convenirent ad horam nonam in ancoris
expectavit. Interim legatis tribunisque militum convocatis et quae
ex Voluseno cognovisset et quae fieri vellet ostendit monuitque, ut rei
militaris ratio, maximeque ut maritimae res postularent, ut, cum celerem
atque instabilem motum haberent, ad nutum et ad tempus D omnes res ab
iis administrarentur. His dimissis, et VII ab eo loco progressus
aperto ac plano litore naves constituit.
[
24] At barbari, consilio Romanorum cognito praemisso equitatu et
essedariis, quo plerumque genere in proeliis uti consuerunt, reliquis
copiis subsecuti nostros navibus egredi prohibebant. Erat ob has
causas summa difficultas, quod naves propter magnitudinem nisi in alto
constitui non poterant, militibus autem, ignotis locis, impeditis
manibus, magno et gravi onere armorum oppressis simul et de navibus
desiliendum et in auctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum,
cum illi aut ex arido aut paulum in aquam progressi omnibus membris
expeditis, notissimis locis, audacter tela coicerent et equos
insuefactos incitarent. Quibus rebus nostri perterriti atque huius
omnino generis pugnae imperiti, non eadem alacritate ac studio quo in
pedestribus uti proeliis consuerant utebantur.
[
25] Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, quarum et species erat
barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum removeri ab
onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium
constitui atque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac
submoveri iussit; quae res magno usui nostris fuit. Nam et navium
figura et remorum motu et inusitato genere tormentorum permoti barbari
constiterunt ac paulum modo pedem rettulerunt. Atque nostris
militibus cunctantibus, maxime propter altitudinem maris, qui X legionis
aquilam gerebat, obtestatus deos, ut ea res legioni feliciter eveniret,
' desilite', inquit, ' milites, nisi vultis aquilam hostibus prodere;
ego certe meum rei publicae atque imperatori officium praestitero.'
Hoc cum voce magna dixisset, se ex navi proiecit atque in hostes aquilam
ferre coepit. Tum nostri cohortati inter se, ne tantum dedecus
admitteretur, universi ex navi desiluerunt. Hos item ex proximis
primi navibus cum conspexissent, subsecuti hostibus adpropinquaverunt.
[
26] Pugnatum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, quod neque ordines
servare neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant atque
alius alia ex navi quibuscumque signis occurrerat se adgregabat,
magnopere perturbabantur; hostes vero, notis omnibus vadii, ubi ex
litore aliquos singulares ex navi egredientes conspexerant, incitatis
equis impeditos adoriebantur, plures paucos circumsistebant, alii
ab latere aperto in universos tela coiciebant. Quod cum
animadvertisset Caesar, scaphas longarum navium, item speculatoria
navigia militibus compleri iussit, et quos laborantes conspexerat, his
subsidia submittebat. Nostri, simul in arido constiterunt, suis
omnibus consecutis, in hostes impetum fecerunt atque eos in fugam
dederunt; neque longius prosequi potuerunt, quod equites cursum tenere
atque insulam capere non potuerant. Hoc unum ad pristinam fortunam
Caesari defuit.
[
27] Hostes proelio superati, simul atque se ex fuga: receperunt,
statim ad Caesarem legatos de pace miserunt; obsides sese daturos
quaeque imperasset facturos polliciti sunt. Una cum his legatis
Commius Atrebas venit, quem supra demonstraveram a Caesare in Britanniam
praemissum. Hunc illi e navi egressum, cum ad eos oratoris modo
Caesaris mandata deferret, comprehenderant atque in vincula coniecerant;
tum proelio facto remiserunt et in petenda pace eius rei culpam in
multitudinem contulerunt et propter imprudentiam ut ignosceretur
petiverunt. Caesar questus quod, cum ultro in continentem legatis
missis pacem ab se petissent, bellum sine causa intulissent, ignoscere
se imprudentiae dixit obsidesque imperavit;
quorum illi partem statim dederunt, partem ex longinquioribus locis
arcessitam paucis diebus sese daturos dixerunt. Interea suos in
agros remigrare iusserunt, principesque undique convenire et se
civitatesque suas Caesari commendare coeperunt.
[
28] His rebus pace confirmata, post diem quartum quam est in
Britanniam ventum naves XVIII, de quibus supra demonstratum est, quae
equites sustulerant, ex superiore portu leni vento solverunt. Quae
cum adpropinquarent Britanniae et ex castris viderentur, tanta tempestas
subito coorta est ut nulla earum cursum tenere posset, sed aliae eodem
unde erant profectae referrentur, aliae ad inferiorem partem insulae,
quae est propius solis occasum, magno suo cum periculo deicerentur;
quae tamen ancoris iactis cum fluctibus complerentur, necessario adversa
nocte in altum provectae continentem petierunt.
[
29] Eadem nocte accidit ut esset luna plena, qui dies a maritimos
aestus maximos in Oceano efficere consuevit, nostrisque id erat
incognitum. Ita uno tempore et longas naves, [quibus Caesar
exercitum transportandum curaverat,] quas Caesar in aridum subduxerat,
aestus complebat, et onerarias, quae ad ancoras erant deligatae,
tempestas adflictabat, neque ulla nostris facultas aut administrandi `
aut auxiliandi dabatur. Compluribus navibus fractis, reliquae cum
essent funibus, ancoris reliquisque armamentis amissis ad navigandum
inutiles, magna, id quod necesse erat accidere, totius exercitus
perturbatio facta est. Neque enim naves erant aliae quibus
reportari possent, et omnia deerant quae ad reficiendas naves erant
usui, et, quod omnibus constabat hiemari in Gallia oportere, frumentum
in his locis in hiemem provisum non erat.
[
30] Quibus rebus cognitis,
principes Britanniae, qui post proelium ad Caesarem convenerant, inter
se conlocuti, cum et equites et naves et frumentum Romanis deesse
intellegerent et paucitatem militum ex castrorum exiguitate
cognoscerent, quae hoc erant etiam angustior quod sine impedimentis
Caesar legiones transportaverat, optimum factu esse duxerunt
rebellione facta frumento commeatuque nostros prohibere et rem in hiemem
producere, quod his superatis aut reditu interclusis neminem postea
belli inferendi causa in Britanniam transiturum confidebant. Itaque
rursus coniuratione facta paulatim ex castris discedere et suos clam ex
agris deducere coeperunt.
[
31] At Caesar, etsi nondum eorum consilia cognoverat, tamen et ex
eventu navium suarum et ex eo quod obsides dare intermiserant fore id
quod accidit suspicabatur. Itaque ad omnes casus subsidia
comparabat. Nam et frumentum ex agris cotidie in castra conferebat et,
quae gravissime adflictae erant naves, earum materia atque aere ad
reliquas reficiendas utebatur et quae ad eas res erant usui ex
continenti comportari iubebat. Itaque, cum summo studio a militibus
administraretur, XII navibus amissis, reliquis ut navigari
satis commode posset effecit.
[
32] Dum ea geruntur, legione ex consuetudine una frumentatum missa,
quae appellabatur VII, neque ulla ad id tempus belli suspicione
interposita, cum pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra
ventitaret, ii qui pro portis castrorum in statione erant Caesari
nuntiaverunt pulverem maiorem quam consuetudo ferret in ea parte videri
quam in partem legio iter fecisset. Caesar---id quod
erat---suspicatus aliquid novi a barbaris initum consilii, cohortes quae
in statione erant secum in eam partem proficisci, ex reliquis duas in
stationem succedere, reliquas armari et confestim sese subsequi iussit.
Cum paulo longius a castris processisset, suos ab hostibus premi
atque aegre sustinere et conferta legione ex omnibus partibus tela coici
animadvertit. Nam quod omni ex reliquis partibus demesso frumento
pars una erat reliqua, suspicati hostes huc nostros esse venturos noctu
in silvis delituerant; tum dispersos depositis armis in metendo
occupatos Subito adorti paucis interfectis reliquos incertis ordinibus
perturbaverant, simul equitatu atque essedis circumdederant.
[
33] Genus hoc est ex essedis pugnae. Primo per omnes partes
perequitant et tela coiciunt atque ipso terrore equorum et strepitu
rotarum ordines plerumque perturbant, et cum se inter equitum turmas
insinuaverunt, ex essedis desiliunt et pedibus proeliantur. Aurigae
interim paulatim ex proelio excedunt atque ita currus conlocant ut, si
illi a multitudine hostium premantur, expeditum ad quos receptum
habeant. Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in proeliis
praestant, ac tantum usu cotidiano et exercitatione efficiunt uti in
declivi ac praecipiti loco incitatos equos sustinere et brevi moderari
ac flectere et per temonem percurrere et in iugo insistere et se inde in
currus citissime recipere consuerint.
[
34] Quibus rebus perturbatis nostris [novitate pugnae] tempore
oportunissimo Caesar auxilium tulit: namque eius adventu hostes
constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto, ad
lacessendum hostem et committendum proelium alienum esse tempus
arbitratus suo se loco continuit et brevi tempore intermisso in castra
legiones reduxit. Dum haec geruntur, nostris omnibus occupatis qui
erant in agris reliqui discesserunt. Secutae sunt continuos
complures dies tempeststes, quae et nostros in castris continerent et
hostem a pugna prohiberent. Interim barbari nuntios in omnes partes
dimiserunt paucitatemque nostrorum militum suis praedicaverunt et quanta
praedae faciendae atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur, si
Romanos castris expulissent, demonstra; verunt. His rebus celeriter
magna multitudine peditatus equitatusque coacta ad castra venerunt.
[
35] Caesar, etsi idem quod superioribus diebus acciderat fore videbat,
ut, si essent hostes pulsi, celeritate periculum effugerent, tamen
nactus equites circiter XXX, quos Commius Atrebas, de quo ante dictum
est, secum transportaverat, legiones in acie pro castris constituit.
Commisso proelio diutius nostrorum militum impetum hostes ferre non
potuerunt ac terga verterunt. Quos tanto spatio secuti quantum
cursu et viribus efficere potuerunt, complures ex iis occiderunt, deinde
omnibus longe lateque aedificiis incensis se in castra receperunt.
[
36] Eodem die legati ab hostibus missi ad Caesarem de pace venerunt.
His Caesar numerum obsidum quem ante imperaverat duplicavit eosque
in continentem adduci iussit, quod propinqua die aequinoctii infirmis
navibus hiemi navigationem subiciendam non existimabat. Ipse
idoneam tempestatem nactus paulo post mediam noctem naves solvit,
quae omnes incolumes ad continentem pervenerunt; sed ex iis onerariae
duae eosdem portus quos reliquae capere non potuerunt et paulo infra
delatae sunt.
[
37] Quibus ex navibus cum essent expositi milites circiter CCC atque
in castra contenderent, Morini, quos Caesar in Britanniam proficiscens
pacatos reliquerat, spe praedae adducti primo non ita magno suorum
numero circumsteterunt ac, si sese interfici nollent, arma ponere
iusserunt. Cum illi orbe facto sese defenderent, celeriter ad
clamorem hominum circiter milia VI convenerunt; Qua re nuntiata, Caesar
omnem ex castris equitatum suis auxilio misit. Interim nostri
milites impetum hostium sustinuerunt atque amplius horis IIII fortissime
pugnaverunt et paucis vulneribus acceptis complures ex iis occiderunt.
Postea vero quam equitatus noster in conspectum venit, hostes
abiectis armis terga verterunt magnusque eorum numerus est occisus.
[
38] Caesar postero die T. Labienum legatum cum iis legionibus quas ex
Britannia reduxerat in Morinos qui rebellionem fecerant misit. Qui
cum propter siccitates paludum quo se reciperent non haberent, quo
perfugio superiore anno erant usi, omnes fere in potestatem Labieni
venerunt. At Q. Titurius et L. Cotta legati, qui in Menapiorum
fines legiones duxerant, omnibus eorum agris vastatis, frumentis
succisis, aedificiis incensis, quod Menapii se omnes in densissimas
silvas abdiderant, se ad Caesarem receperunt. Caesar in Belgis
omnium legionum hiberna constituit. Eo duae omnino civitates ex
Britannia obsides miserunt, reliquae neglexerunt. His rebus gestis
ex litteris Caesaris dierum XX supplicatio a senatu decreta est.