[
1] Cum in Italiam proficisceretur Caesar, Ser. Galbam
cum legione XII et parte equitatus in Nantuates,
Veragros Sedunosque misit, qui a finibus Allobrogum et lacu Lemanno et flumine Rhodano ad summas Alpes pertinent. Causa mittendi fuit quod iter per Alpes,
quo magno cum periculo magnisque cum portoriis
mercatores ire consuerant, patefieri volebat. Huic
permisit, si opus esse arbitraretur, uti in his locis
legionem hiemandi causa conlocaret. Galba secundis
aliquot proeliis factis castellisque compluribus eorum
expugnatis, missis ad eum undique legatis obsidibusque
datis et pace facta, constituit cohortes duas in
Nantuatibus conlocare et ipse cum reliquis eius legionis
cohortibus in vico Veragrorum, qui appellatur
Octodurus hiemare; qui vicus positus in valle non
magna adiecta planitie altissimis montibus undique
continetur. Cum hic in duas partes flumine divideretur,
alteram partem eius vici Gallis [ad hiemandum]
concessit, alteram vacuam ab his relictam cohortibus
attribuit. Eum locum vallo fossaque munivit.
[
2] Cum dies hibernorum complures transissent
frumentumque eo comportari iussisset, subito per
exploratores certior factus est ex ea parte vici, quam Gallis
concesserat, omnes noctu discessisse montesque qui
impenderent a maxima multitudine Sedunorum et
Veragrorum teneri. Id aliquot de causis acciderat,
ut subito Galli belli renovandi legionisque
opprimendae consilium caperent: primum, quod legionem
neque eam plenissimam detractis cohortibus duabus
et compluribus singillatim, qui commeatus petendi
causa missi erant, absentibus propter paucitatem
despiciebant; tum etiam, quod propter iniquitatem loci,
cum ipsi ex montibus in vallem decurrerent et tela
coicerent, ne primum quidem impetum suum posse
sustineri existimabant. Accedebat quod suos ab se
liberos abstraetos obsidum nomine dolebant, et
Romanos non solum itinerum causa sed etiam perpetuae
possessionis culmina Alpium oceupare conari et ea
loca finitimae provinciae adiungere sibi persuasum
habebant.
[
3] His nuntiis acceptis Galba, cum neque opus hibernorum
munitionesque plene essent perfectae neque
de frumento reliquoque commeatu satis esset provisum
quod deditione facta obsidibusque acceptis nihil de
bello timendum existimaverat, consilio celeriter
convocato sententias exquirere coepit. Quo in consilio,
cum tantum repentini periculi praeter opinionem
accidisset ac iam omnia fere superiora loca multitudine
armatorum completa conspicerentur neque subsidio
veniri neque commeatus supportari interclusis itineribus
possent, prope iam desperata salute non nullae
eius modi sententiae dicebantur, ut impedimentis
relictis eruptione facta isdem itineribus quibus eo
pervenissent ad salutem contenderent. Maiori tamen
parti placuit, hoc reservato ad extremum casum
consilio interim rei eventum experiri et castra defendere.
[
4] Brevi spatio interiecto, vix ut iis rebus quas
constituissent conlocandis atque administrandis tempus
daretur, hostes ex omnibus partibus signo dato
decurrere, lapides gaesaque in vallum coicere. Nostri
primo integris viribus fortiter propugnare neque
ullum flustra telum ex loco superiore mittere, et
quaecumque pars castrorum nudata defensoribus
premi videbatur, eo occurrere et auxilium ferre, sed
hoc superari quod diuturnitate pugnae hostes defessi
proelio excedebant, alii integris viribus succedebant;
quarum rerum a nostris propter paucitatem fieri nihil
poterat, ac non modo defesso ex pugna excedendi, sed
ne saucio quidem eius loci ubi constiterat relinquendi
ac sui recipiendi facultas dabatur.
[
5] Cum iam amplius horis sex continenter pugnaretur,
ac non solum vires sed etiam tela nostros deficerent,
atque hostes acrius instarent languidioribusque nostris
vallum scindere et fossas complere coepissent, resque
esset iam ad extremum perducta casum, P. Sextius
Baculus, primi pili centurio, quem Nervico proelio
compluribus confectum vulneribus diximus, et item
C. Volusenus, tribunus militum, vir et consilii magni
et virtutis, ad Galbam accurrunt atque unam esse
spem salutis docent, si eruptione facta extremum
auxilium experirentur. Itaque convocatis centurionibus
celeriter milites certiores facit, paulisper
intermitterent proelium ac tantum modo tela missa
exciperent seque ex labore reficerent, post dato signo
ex castris erumperent, atque omnem spem salutis in
virtute ponerent.
[
6] Quod iussi sunt faciunt, ac subito omnibus portis
eruptione facta neque cognoscendi quid fieret neque
sui colligendi hostibus facultatem relinquunt. Ita
commutata fortuna eos qui in spem potiundorum
castrorum venerant undique circumventos intercipiunt,
et ex hominum milibus amplius XXX, quem numerum
barbarorum ad castra venisse constabat, plus tertia
parte interfecta reliquos perterritos in fugam coiciunt
ac ne in locis quidem superioribus consistere patiuntur.
Sic omnibus hostium copiis fusis armisque exutis se
intra munitiones suas recipiunt. Quo proelio facto,
quod saepius fortunam temptare Galba nolebat atque
alio se in hiberna consilio venisse meminerat, aliis
occurrisse rebus videbat, maxime frumenti [commeatusque]
inopia permotus postero die omnibus eius vici
aedificiis incensis in provinciam reverti contendit, ac
nullo hoste prohibente aut iter demorante incolumem
legionem in Nantuates, inde in Allobroges perduxit
ibique hiemavit.
[
7] His rebus gestis cum omnibus de causis Caesar
pacatam Galliam existimaret, [superatis Belgis,
expulsis Germanis, victis in Alpibus Sedunis,] atque ita
inita hieme in Illyricum profectus esset, quod eas
quoque nationes adire et regiones cognoseere volebat,
subitum bellum in Gallia eoortum est. Eius belli
haec fuit causa. P. Crassus adulescens eum legione
VII. proximus mare Oeeanum in Andibus hiemabat.
Is, quod in his loeis inopia frumenti erat, praefectos
tribunosque militum eomplures in finitimas civitates
frumenti causa dimisit; quo in numero est T. Terrasidius
missus in Esuvios, M. Trebius Gallus in Coriosolites,
Q. Velanius eum T. Silio in Venetos.
[
8] Huius est civitatis longe amplissima auctoritas
omnis orae maritimae regionum earum, quod et naves
habent Veneti plurimas, quibus in Britanniam
navigare consuerunt, et scientia atque usu rerum
nauticarum ceteros antecedunt et in magno impetu maris
atque aperto paucis portibus interiectis, quos tenent
ipsi, omnes fere qui eo mari uti consuerunt habent
vectigales. Ab his fit initium retinendi Silii atque
Velanii, quod per eos suos se obsides, quos Crasso
dedissent, recuperaturos existimabant. Horum
auctoritate finitimi adducti, ut sunt Gallorum subita et
repentina consilia, eadem de causa Trebium
Terrasidiumque retinent et celeriter missis legatis per suos
principes inter se coniurant nihil nisi communi
consilio acturos eundemque omnes fortunae exitum esse
laturos, reliquasque civitates sollicitant, ut in ea
libertate quam a maioribus acceperint permanere
quam Romanorum servitutem perferre malint. Omni
ora maritima celeriter ad suam sententiam perducta
communem legationem ad P. Crassum mittunt, si
velit suos recuperare, obsides sibi remittat.
[
9] Quibus de rebus Caesar a Crasso certior factus,
quod ipse aberat longius, naves interim longas
aedificari in flumine Ligeri, quod influit in Oceanum,
remiges ex provincia institui, nautas gubernatoresque
comparari iubet. His rebus celeriter administratis
ipse, cum primum per anni tempus potuit, ad
exercitum contendit. Veneti reliquaeque item civitates
cognito Caesaris adventu [certiores facti], simul quod
quantum in se facinus admisissent intellegebant,
[legatos, quod nomen ad omnes nationes sanctum
inviolatumque semper fuisset, retentos ab se et in
vincula coniectos,] pro magnitudine periculi bellum
parare et maxime ea quae ad usum navium pertinent
providere instituunt, boc maiore spe quod multum
natura loci confidebant. Pedestria esse itinera
concisa aestuariis, navigationem impeditam propter
inscientiam locorum paucitatemque portuum sciebant,
neque nostros exercitus propter inopiam frumenti
diutius apud se morari posse confidebant; ac iam
ut omnia contra opinionem acciderent, tamen sc
plurimum navibus posse, [quam] Romanos neque
ullam facultatem habere navium, neque eorum
locorum ubi bellum gesturi essent vada, portus, insulas
novisse; ac longe aliam esse navigationem in concluso
mari atque in vastissimo atque apertissimo Oceano
perspiciebant. His initis consiliis oppida muniunt,
frumenta ex agris in oppida comportant, naves in
Venetiam, ubi Caesarem primum bellum gesturum
constabat, quam plurimas possunt cogunt. Socios
sibi ad id bellum Osismos, Lexovios, Namnetes,
Ambiliatos, Morinos, Diablintes, Menapios adsciscunt;
auxilia ex Britannia, quae contra eas regiones posita
est, arcessunt.
[
10] Erant hae difficultates belli gerendi quas supra
ostendiIrIus, sed tamen multa Caesarem ad id bellum
incitabant: iniuria retentorum equitum Romanorum,
rebellio facta post deditionem, defectio datis obsidibus,
tot civitatum coniuratio, in primis ne hac parte
neglecta reliquae nationes sibi idem licere arbitrarentur.
Itaque cum intellegeret omnes fere Gallos
novis rebus studere et ad bellum mobiliter celeriterque
excitari, omnes autem homines natura libertati studere
et condicionem servitutis odisse, prius quam plures
civitates conspirarent, partiendum sibi ac latius
distribuendum exercitum putavit.
[
11] Itaque T. Labienum legatum in Treveros, qui proximi
flumini Rheno sunt, cum equitatu mittit. Huic
imandat, Remos reliquosque Belgas adeat atque in
officio contineat Germanosque, qui auxilio a Belgis
arcessiti dicebantur, si per vim navibus flumen transire
conentur, prohibeat. P. Crassum cum cohortibus legionariis
XII et magno numero equitatus in Aquitaniam proficisci iubet,
ne ex his nationibus auxilia in
Galliam mittantur ac tantae nationes coniungantur.
Q. Titurium Sabinum legatum cum legionibus tribus
in Venellos, Coriosolites Lexoviosque mittit, qui eam
manum distinendam curet. D. Brutum adulescentem
classi Gallicisque navibus, quas ex Pictonibus et
Santonis reliquisque pacatis regionibus convenirel
iusserat, praeficit et, cum primum possit, in Venetos
proficisci iubet. Ipse eo pedestribus copiis contendit.
[
12] Erant eius modi fere situs oppidorum ut posita
in extremis lingulis promunturiisque neque pedibus
aditum haberent, cum ex alto se acstus incitavisset,
quod [bis] accidit semper horarum XII spatio, neque
navibus, quod rursus minuente aestu naves in vadis
adflictarentur. Ita utraque re oppidorum oppugnatio
impediebatur. Ac si quando magnitudine operis forte
superati, extruso mari aggere ac molibus atque his
oppidi moenibus adaequatis, suis fortunis desperare
coeperant, magno numero navium adpulso, cuius rei
summam facultatem habebant, omnia sua deportabant
seque in proxima oppida recipiebant: ibi se rursus
isdem oportunitatibus loci defendebant. Haec eo
facilius Inagnaln partem aestatis faciebant quod
nostrae naves tempestatibus detinebantur summaque
erat vasto atque aperto mari, rnagnis aestibus, raris
ac prope nullis portibus difficultas navigandi.
[
13] Namque ipsorum naves ad hunc modum factae
armataeque erant: carinae aliquanto planiores quam
nostrarum navium, quo facilius vada ac decessum
aestus excipere possent; prorae admodum erectae
atque item puppes, ad magnitudinem fluctuum
tempestatumque accommodatae; naves totae factae ex
robore ad quamvis vim et contumeliam perferendam;
transtra ex pedalibus in altitudinem trabibus, confixa
clavis ferreis digiti pollicis crassitudine; ancorae pro
funibus ferreis catenis revinctae; pelles pro velis
alutaeque tenuiter confectae, [hae] sive propter inopiam
lini atque eius usus inscientiam, sive eo, quod est
magis veri simile, quod tantas tempestates Oceani
tantosque impetus ventorum sustineri ac tanta onera
navium regi velis non satis commode posse arbitrabantur.
Cum his navibus nostrae classi eius modi
congressus erat ut una celeritate et pulsu remorum
praestaret, reliqua pro loci natura, pro vi tempestatum
illis essent aptiora et accommodatiora. Neque enim
iis nostrae rostro nocere poterant (tanta in iis erat
firmitudo), neque propter altitudinem facile telum
adigebatur, et eadem de causa minus commode copulis
continebautur. Accedebat ut, cum [saevire ventus
coepisset et] se vento dedissent, et tempestatem ferrent
facilius et in vadis consisterent tutius et ab aestu
relictae nihil saxa et cotes timerent; quarum rerum
omnium nostris navibus casus erat extimescendus.
[
14] Compluribus expugnatis oppidis Caesar, ubi intellexit
frustra tantum laborem sumi neque hostium
fugam captis oppidis reprimi neque iis noceri posse,
statuit expectandam classem. Quae ubi convenit ac
primum ab hostibus visa est, circiter CCXX naves
eorum paratissimae atque omni genere armorum
ornatissimae profectae ex portu nostris adversae
constiterunt; neque satis Bruto, qui classi praeerat, vel
tribunis militum centurionibusque, quibus singulae
naves erant attributae, constabat quid agerent aut
quam rationem pugnae insisterent. Rostro enim
noceri non posse cognoverant; turribus autem excitatis
tamen has altitudo puppium ex barbaris navibus
superabat, ut neque ex inferiore loco satis commode
tela adigi possent et missa a Gallis gravius acciderent.
Una erat magno usui res praeparata a nostris, falces
praeacutae insertae adfixaeque longuriis, non absimili
forma muralium falcium. His cum funes qui antemnas
ad malos destinabant comprehensi adductique erant,
navigio remis incitato praerumpebantur. Quibus
abscisis antemnae necessario concidebant, ut, cum
omnis Gallicis navibus spes in velis armamentisque
consisteret, his ereptis omnis usus navium uno tempore
eriperetur. Reliquum erat certamen positum in
virtute, qua nostri milites facile superabant, atque
eo magis quod in conspectu Caesaris atque omnis
exercitus res gerebatur, ut nullum paulo fortius
factum latere posset; omnes enim colles ac loca
superiora, unde erat propinquus despectus in mare,
ab exercitu tenebantur.
[
15] Deiectis, ut diximus, antemnis, cum singulas binae
ac ternae naves circumsteterant, milites summa vi
transcendere in hostium naves contendebant. Quod
postquam barbari fieri animadverterunt, expugnatis
compluribus navibus, cum ei rei nullum reperiretur
auxilium, fuga salutem petere contenderunt. Ac iam
conversis in eam partem navibus quo ventus ferebat,
tanta subito malacia ac tranquillitas extitit ut se ex
loco movere non possent. Quae quidem res ad negotium
conficiendum maximae fuit oportunitati: nam
singulas nostri consectati expugnaverunt, ut perpaucae
ex omni numero noctis interventu ad terram per venirent,
cum ab hora fere IIII usque ad solis occasum
pugnaretur.
[
16] Quo proelio bellum Venetorum totiusque orae maritimae
confectum est. Nam cum omnis iuventus,
omnes etiam gravioris aetatis in quibus aliquid consilii
aut dignitatis fuit eo convenerant, tum navium quod
ubique fuerat in unum locum coegerant; quibus
amissis reliqui neque quo se reciperent neque quem
ad modum oppida defenderent habebant. Itaque se
suaque omnia Caesari dediderunt. In quos eo gravius
Caesar vindicandum statuit quo diligentius in reliquum
tempus a barbaris ius legatorum conservaretur.
Itaque omni senatu necato reliquos sub corona
vendidit.
[
17] Dum haec in Venetis geruntur, Q. Titurius Sabinus
cum iis copiis quas a Caesare acceperat in fines
Venellorum pervenit. His praeerat Viridovix ac
summam imperii tenebat earum omnium civitatum
quae defecerant, ex quibus exercitum [magnasque
scopias] coegerat; atque his paucis diebus Aulerci
Eburovices Lexoviique, senatu suo interfecto quod
auctores belli esse nolebant, portas clauserunt seque
cum Viridovice coniunxerunt; magnaque praeterea
multitudo undique ex Gallia perditorum hominum
latronumque convenerat, quos spes praedandi studiumque
bellandi ab agri cultura et cotidiano labore
revocabat. Sabinus idoneo omnibus rebus loco castris
sese tenebat, cum Viridovix contra eum duorum milium
spatio consedisset cotidieque productis copiis pugnandi
potestatem faceret, ut iam non solum hostibus in
contemptionem Sabinus veniret, sed etiam nostrorum
militum vocibus non nihil carperetur; tantamque
opinionem timoris praebuit ut iam ad vallum castrorum
hostes accedere auderent. Id ea de causa faciebat
quod cum tanta multitudine hostium, praesertim eo
absente qui summam imperii teneret, nisi aequo loco
aut oportunitate aliqua data legato dimicandum non
existimabat.
[
18] Hac confirmata opinione timoris idoneum quendam
hominem et callidum deligit, Gallum, ex iis quos
auxilii causa secum habebat. Huic magnis praemiis
pollicitationibusque persuadet uti ad hostes transeat,
et quid fieri velit edocet. Qui ubi pro perfuga ad
eos venit, timorem Romanorum proponit, quibus
angustiis ipse Caesar a Venetis prematur docet, eque
longius abesse quin proxima nocte Sabinus clam ex
castris exercitum educat et ad Caesarem auxilii ferendi
causa proficiscatur. Quod ubi auditum est, conclamant
omnes occasionem negotii bene gerendi amittendam non
esse: ad castra iri oportere. Multae res
ad hoc consilium Gallos hortabantur: superiorum
dierum Sabini cunctatio, perfugae confirmatio, inopia
cibariorum, cui rei paum diligenter ab iis erat
provisum, spes Venetici belli, et quod fere libenter.
homines id quod volunt credunt. His rebus adducti
non prius Viridovicem reliquosque duces ex concilio
dimittunt quam ab iis sit concessum arma uti capiant
et ad castra contendant. Qua re concessa laeti, ut
explorata victoria, sarmentis virgultisque collectis,
quibus fossas Romanorum compleant, ad castra pergunt.
[
19] Locus erat castrorum editus et paulatim ab imo
acclivis circiter passus mille. Huc magno cursu
contenderunt, ut quam minimum spatii ad se colligendos
armandosque Romanis daretur, exanimatique pervenerunt.
Sabinus suos hortatus cupientibus signum dat.
Impeditis hostibus propter ea quae ferebant onera
subito duabus portis eruptionem fieri iubet. Factum
est oportunitate loci, hostium inscientia ac defatigatione,
virtute militum et superiorum pugnarum exercitatione,
ut ne unum quidem nostrorum impetum
ferrent ac statim terga verterent. Quos impeditos
integris viribus milites nostri consecuti magnum
numerum eorum occiderunt; reliquos equites consectati
paucos, qui ex fuga evaserant, reliquerunt.
Sic uno tempore et de navali pugna Sabinus et de
Sabini victoria Caesar est certior factus, civitatesque
omnes se statim Titurio dediderunt. Nam ut ad bella
suscipienda Gallorum alacer ac promptus est animus,
sic mollis ac minime resistens ad calamitates ferendas
mens eorum est.
[
20] Eodem fere tempore P. Crassus., cum in Aquitaniam
pervenisset, quae [pars], ut ante dictum est,
[et regionum latitudine et multitudine hominum] tertia pars
Galliae est [aestimanda], cum intellegeret in iis locis
sibi bellum gerendum ubi paucis ante annis L. Valerius
Praeconinus legatus exercitu pulso interfectus esset
atque unde L. Manlius proconsul impedimentis amissis
profugisset, non mediocrem sibi diligentiam adhibendam
intellegebat. Itaque re frumentaria provisa,
auxiliis equitatuque comparato, multis praeterea viris
fortibus Tolosa et Carcasone et Narbone, quae sunt
civitates Galliae provinciae finitimae, ex his regionibus
nominatim evocatis, in Sotiatium fines exercitum introduxit.
Cuius adventu cognito Sotiates magnis
copiis coactis, equitatuque, quo plurimum valebant,
in itinere agmen nostrum adorti primum equestre
proelium commiserunt, deinde equitatu suo pulso
atque insequentibus nostris subito pedestres copias,
quas in convalle in insidiis conlocaverant, ostenderunt.
Hi nostros disiectos adorti proelium renovarunt.
[
21] Pugnatum est diu atque acriter, cum Sotiates
superioribus victoriis freti in sua virtute totius
Aquitaniae salutem positam putarent, nostri autem quid
sine imperatore et sine reliquis legionibus adulescentulo
duce efficere possent perspici cuperent;
tandem confecti vulneribus hostes terga verterunt.
Quorum magno numero interfecto Crassus ex itinere
oppidum Sotiatium oppugnare coepit. Quibus fortiter
resistentibus vineas turresque egit. Illi alias eruptione
temptata, alias cuniculis ad aggerem vineasque actis
(cuius rei sunt longe peritissimi Aquitani, propterea
quod multis locis apud eos aerariae secturaeque sunt),
ubi diligentia nostrorum nihil his rebus profici posse
intellexerunt, legatos ad Crassum mittunt seque in
deditionem ut recipiat petunt.
[
22] Qua re impetrata arma tradere iussi faciunt. Atque in eam rem omnium nostrorum intentis
animis alia ex parte oppidi Adiatunnus, qui summam
imperii tenebat, cum DC devotis, quos illi soldurios
appellant, quorum haec est condicio, ut omnibus in
vita commodis una cum iis fruantur quorum se
amicitiae dediderint, si quid his per vim accidat, aut
eundem casum una ferant aut sibi mortem consciscant;
neque adhuc hominum memoria repertus est quisquam
qui, eo interfecto cuius se amicitiae devovisset, mortem
recusaret--- cum his Adiatunnus eruptionem facere
conatus clamore ab ea parte munitionis sublato cum
ad arma milites concurrissent vehementerque ibi
pugnatum esset, repulsus in oppidum tamen uti eadem
deditionis condicione uteretur a Crasso impetravit.
[
23] Armis obsidibusque acceptis, Crassus in fines Vocatium
et Tarusatium profectus est. Tum vero barbari
commoti, quod oppidum et natura loci et manu
munitum paucis diebus quibus eo ventum erat
expugnatum cognoverant, legatos quoque versus
dimittere, coniurare, obsides inter se dare, copias parare
coeperunt. Mittuntur etiam ad eas civitates legati
quae sunt citerioris Hispaniae finitimae Aquitaniae:
inde auxilia ducesque arcessuntur. Quorum adventu
magna cum auctoritate et magna [cum] hominum
multitudine bellum gerere conantur. Duces vero ii
deliguntur qui una cum Q. Sertorio omnes annos
fuerant summamque scientiam rei militaris habere
existimabantur. Hi consuetudine populi Romani loca
capere, castra munire, commeatibus nostros
intercludere instituunt. Quod ubi Crassus animadvertit,
suas copias propter exiguitatem non facile diduci,
hostem et vagari et vias obsidere et castris satis
praesidii relinquere, ob eam causam minus commode
frumentum commeatumque sibi supportari, in dies
hostium numcrum augeri, non cunctandum existimavit
quin pugna decertaret. Hac re ad consilium
delata, ubi omnes idem sentire intellexit, posterum
diem pugnae constituit.
[
24] Prima luce productis omnibus copiis duplici acie
instituta, auxiliis in mediam aciem coniectis, quid
hostes consilii caperent expectabat. Illi, etsi propter
multitudinem et veterem belli gloriam paucitatemque
nostrorum se tuto dimicaturos existimabant, tamen
tutius esse arbitrabantur obsessis viis commeatu intercluso
sine vulnere victoria potiri, et si propter inopiam
rei frumentariae Romani se recipere coepissent,
impeditos in agmine et sub sarcinis infirmiores animo
adoriri cogitabant. Hoc consilio probato ab ducibus,
productis Romanorum copiis, sese castris tenebant.
Hac re perspecta Crassus, cum sua cunctatione atque
opinione timoris hostes nostros milites alacriores ad
pugnaudum effecissent atque omnium voces audirentur
expectari diutius non oportere quin ad castra iretur,
cohortatus suos omnibus cupientibus ad hostium castra
contendit.
[
25] Ibi cum alii fossas complerent, alii multis telis
coniectis defensores vallo munitionibusque depellerent,
auxiliaresque, quibus ad pugnam non multum Crassus
confidebat, lapidibus telisque subministrandis et ad
aggerem caespitibus comportandis speciem atque
opinionem pugnantium praeberent, cum item ab hostibus
constanter ac non timide pugnaretur telaque ex loco
superiore missa non frustra acciderent, equites
circumitis hostium castris Crasso renuntiaverunt non
eadem esse diligentia ab decumana porta castra munita
facilemque aditum habere.
[
26] Crassus equitum praefectos cohortatus, ut magnis
praemiis pollicitationibusque suos excitarent, quid fieri
vellet ostendit. Illi, ut erat imperatum, eductis iis
cohortibus quae praesidio castris relictae intritae ab
labore erant, et longiore itinere circumductis, ne ex
hostium castris conspici possent, omnium oculis
mentibusque ad pugnam intentis celeriter ad eas quas
diximus munitiones pervenerunt atque his prorutis
prius in hostium castris constiterunt quam plane ab
his videri aut quid rei gereretur cognosci posset.
Tum vero clamore ab ea parte audito nostri redintegratis
viribus, quod plerumque in spe victoriae accidere
consuevit, acrius impugnare coeperunt. Hostes undique
circumventi desperatis omnibus rebus se per
munitiones deicere et fuga salutem petere contenderunt.
Quos equitatus apertissimis campis consectatus ex
milium L numero, quae ex Aquitania Cantabrisque
convenisse constabat, vix quarta parte relicta, multa
nocte se in castra recepit.
[
27] Hac audita pugna maxima pars Aquitaniae sese
Crasso dedidit obsidesque ultro misit; quo in numero
fuerunt Tarbelli, Bigerriones, Ptianii, Vocates,
Tarusates, Elusates, Gates, Ausci, Garumni, Sibusates,
Cocosates: paucae ultimae nationes anni tempore confisae,
quod hiems suberat, id facere neglexerunt.
[
28] Eodem fere tempore Caesar, etsi pmpe exacta iam
aestas erat, tamen, quod omni Gallia pacata Morini
Menapiique supererant, qui in armis essent neque ad
eum umquam legatos de pace misissent, arbitratus id
bellum celeriter confici posse eo exercitum duxit; qui
longe alia ratione ac reliqui Galli bellum gerere coeperunt.
Nam quod intellegebant maximas nationes,
quae proelio contendissent, pulsas superatasque esse,
continentesque silvas ac paludes habebant, eo se suaque
omnia contulerunt. Ad quarum initium silvarum cum
Caesar pervenisset castraque munire instituisset neque
hostis interim visus esset, dispersis in opere nostris
subito ex omnibus partibus silvae evolaverunt et in
nostros impetum fecerunt. Nostri celeriter arma
ceperunt eosque in silvas repulerunt et compluribus
interfectis longius impeditioribus locis secuti paucos
ex suis deperdiderunt.
[
29] Reliquis deinceps diebus Caesar silvas caedere
instituit, et ne quis inermibus imprudentibusque
militibus ab latere impetus fieri posset, omnem eam
materiam quae erat caesa conversam ad hostem conlocabat
et pro vallo ad utrumque latus extruebat.
Incredibili celeritate magno spatio paucis diebus
confecto, cum iam pecus atque extrema impedimenta a
nostris tenerentur, ipsi densiores silvas peterent, eius
modi sunt tempestates consecutae uti opus necessario
intermitteretur et continuatione imbrium diutius sub
pellibus milites contineri non possent. Itaque vastatis
omnibus eorum agris, vicis aedificiisque incensis,
Caesar exercitum reduxit et in Aulercis Lexoviisque,
reliquis item civitatibus quae proxime bellum fecerant,
in hibernis conlocavit.